De Admirandis, Pag. 454
 
Vanini, De Admirandis

/p. 454/ humidoque spiritu circa cadavera oberrant, tanquam

circa cognatum aliquod eas alliciens.

Quare Philosophi agnoscentes ex defuncti moribus

illius animae affectus et proprietates, per

consimiles vapores, liquores nidoresque facile

ad vitam evocare poterunt. Hinc apud Homerum

Circe docet Ulixem, ovis, lacte, melle,

oleo, vino, aqua, farina, etc. animas ad corpora

invitari. I. C. – Haec si vera essent, perditissimam

nequissimi nebulonis Henrici Silvij animam

ad subtriste cadaver blanditijs eius impudicus amasius

attraxisset, dum illotis a ventris exoneratione

manibus illius membra pertractabat. Cur

Germanorum animas iterum corpori non restituit

gratissimus illis vini odor, quo tota funebris

domus imo et ipse loculus ubertim affusus

est? Alex. – Tuus Pomponatius quid censuit?

I. C. – Non esse a veritate alienum ut novus legifer

mortuos vivificet; haec enim illi a sideribus

facultas concedi potest. Alex. – Tyaneus

mortuos resurrexit; sideribus tamen invisus erat,

quod ex eo abunde colligere licet, nam illius

lex, vix exorta, interijt. I. C. – Respondent Athei

illud accidisse propterea quod paupertatem,

quam ipse mirum in modum excoluit: sane

ingentem auri copiam in mari proiecisse fertur,

inquiens «pessundo divitias, ne pessundar ab illis» discipulis

commendavit. «At ubi paupertas – inquit Cardanus[1]

et contemptus, nullus ordo perpetuus, sed omnes eo

diuturniores quo potentiores». Alex. – Haec in Amphitheatro

scitissime confutasti. Sed quid Arabes Philosophi

de mortuorum resurrectione senserunt?

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum